- CRATE capiendi avec artificium
- CRATE capiendi avec artificiumindigitatur Senecae, Octav. Actu 2. v. 409. ubi de tertii saeculi moribus,Mox inquietum, quod sequi cursu ferasAuderet acres; fluctibus tectos gravesExtrahere pisces rete; vel calamo, aut brevi.Decipere volucres crate, cervos et leves etc.Ubi brevem vocat, quia quum alioqui Crates in opere rustico, aut in militia appellantur, ut infia videbimus, ampliores animô fingimus, Gronov. ad Senec. d. l. Plura de hoc aucopii genere, apud Brodaeum, Miscellan. l. 1. qui eius iam apud comicum mentionem extare contendit, in verbis, concinnavit aream, effundit cibum, Asinar. Actu 1. sc. 3. v. 64. ubi unum diversum, quod post paulo retia, non crates ponunt etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.